라틴어 문장 검색

Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus;
너는 또 그들에게 말하여라. ‘너희가 그 가운데 가장 좋은 것을 들어 올려 바치면, 나머지는 레위인들을 위하여 타작마당의 소출과 술틀의 소출로 셈해질 것이다. (불가타 성경, 민수기, 18장30)
Dixitque ei rex David: " Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita ".
그러나 다윗 임금은 오르난에게 “아니오. 충분한 돈을 내고 그것을 사야겠소. 나는 주님께 바치려고 당신 것을 차지하지 않겠소. 또 거저 얻은 것을 번제물로 바치지 않겠소.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 21장24)
pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur in memoriale, et incendat super altare; et deinde potum det mulieri aquas amarissimas.
사제는 그 곡식 제물을 한 손 가득 퍼내어, 그것을 기념 제물로 제단 위에서 살라 연기로 바친다. 그런 다음에 그 물을 여자에게 마시게 한다. (불가타 성경, 민수기, 5장26)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi.
저마다 주 너희 하느님께서 내려 주신 복에 따라, 제 능력껏 주님께 바쳐야 한다.” (불가타 성경, 신명기, 16장17)
et dederunt manus suas, ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem offerrent.
그들은 아내를 내보내겠다고 서약하고, 자기들의 잘못에 대한 보상 제물로 숫양 한 마리를 바쳤다. (불가타 성경, 에즈라기, 10장19)
Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
제가 무엇이며 제 백성이 무엇이기에, 이 같은 예물을 바칠 수 있었겠습니까? 모든 것은 당신에게서 오기에, 저희가 당신 손에서 받아 당신께 바쳤을 따름입니다. (불가타 성경, 역대기 상권, 29장14)
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis.
한편 솔로몬 임금은 그의 손에 걸맞게 스바 여왕에게 선물을 주었을 뿐만 아니라, 여왕이 가지고 싶어 하는 것을 청하는 대로 다 주었다. 여왕은 신하들을 거느리고 자기 나라로 돌아갔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장13)
Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos.
대신들도 자진해서 백성과 사제들과 레위인들을 위하여 기부하고, 하느님의 성전 책임자들인 힐키야와 즈카르야와 여히엘도 사제들이 파스카 제물로 쓸 수 있도록 어린양과 새끼 염소 이천육백 마리에다 황소 삼백 마리를 내놓았다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장8)
Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ?siclus viginti obolos habet ? media pars sicli offeretur Domino.
인구 조사를 받는 이는 누구나 성소 세켈로 반 세켈을 내야 한다. 한 세켈은 스무 게라이다. 그 반 세켈은 주님에게 올리는 예물이다. (불가타 성경, 탈출기, 30장13)
Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.
사제들과 레위인들과 문지기들과 성가대와 백성 일부와 성전 막일꾼들, 그리고 모든 이스라엘 사람이 저마다 제 성읍에 자리를 잡았다. 일곱째 달이 되었다. 이스라엘 자손들은 저마다 제 성읍에 살고 있었다. (불가타 성경, 느헤미야기, 7장72)
Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:3)
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권164)
Imo etiam, quod pacem honorificam ultro oblatam, si eum dedere voluisset, omnino reiecisset, quodque etiam nobiles et populum suum non mediocriter, dum promisissis suis erga eum stare vellet, offendisset, quos diutius sibi infensos persistere tutum sibi non esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:34)
ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem obtulit ultori fastosque ornare coëgit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:52)
quorum adventu breve tempus petivit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION